Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius tenere, sed pennam. Mentitus sum ? Pluma tenebatur, quam remisit et fugit. Scis, quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in caput suum casura temptaverit. Non videbat se per aliorum pericula in suum ruere. Non cogitabat, quam onerosa essent, quae petebat, etiam si supervacua non essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.