previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Facis rem optimam et tibi salutarem, si, ut scribis, perseveras ire ad bonam mentem, quam stultum est optare, cum possis a te impetrare. Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat; prope est a te deus, tecum est, intus est. '

[2] Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus sedet, malorum honorumque nostrorum observator et custos. Hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus vero vir sine deo nemo est; an potest aliquis supra fortunam nisi ab illo adiutus exurgere? Ille dat consilia magnifica et erecta. In unoquoque virorum bonorum

Quis deus incertum est, habitat deus.

[3] Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summovens obtentu, 1 illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet. 2 Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, [p. 274] sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet. Magnorum fluminum capita veneramur; subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ? [4] Non dices: " Ista res maior est altiorque quam ut credi similis huic, in quo est, corpusculo possit ? Vis isto divina descendit." [5] Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare. Itaque maiore sui parte illic est, unde descendit. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram, sed ibi sunt, unde mittuntur; sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius 3 divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae; illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest.

[6] Quis est ergo hic animus ? Qui nullo bono nisi [p. 276] suo nitet; quid enim est stultius quam in homine aliena laudare ? Quid eo dementius, qui ea miratur, quae ad alium transferri protinus possunt ? Non faciunt meliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus; hic scilicet inpetu acer, qualem illum natura esse voluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato.

[7] Nemo gloriari nisi suo debet. Vitem laudamus, si fructu palmites onerat, si ipsa pondere 4 ad terram eorum, quae tulit, adminicula deducit; num quis huic illam praeferret vitem, cui aureae uvae, aurea folia dependent ? Propria virtus est in vite fertilitas, in homine quoque id laudandum est, quod ipsius est. Familiam formosam habet et domum pulchram, multum serit, multum fenerat; nihil horum in ipso est, sed circa ipsum. [8] Lauda in illo, quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis est. Quaeris quid sit ? Animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim animal est homo. Consummatur itaque bonum eius, si id inplevit, cui nascitur. [9] Quid est autem, quod ab illo ratio haec exigat ? Rem facillimam, secundum [p. 278] naturam suam vivere. Sed hanc difficilem facit communis insania; in vitia alter alterum trudimus. Quomodo autem revocari ad salutem possunt, quos nemo retinet, populus inpellit? VALE.

1 summovens obtentu Hense; summoventus p; summovens LMP; sub movens b.

2 faciet Madvig; facit et pLPb; faciet et later MSS.

3 After propius pLPbM add quidem. Hense would prefer quiddam divini.

4 pondere Erasmus; pondera MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: