Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio, ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium 1 falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas [p. 264] adferunt ? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, agnoscere.
1 absentiae, after desiderium, is bracketed by Hense, following Gemoll.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.