Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Merito exigis, ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus. Plurimum proficit sermo, quia minutatim inrepit animo. Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis. Philosophia bonum consilium est; consilium nemo clare dat. 1 Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat, impellendus est; ubi vero non hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est. Facilius intrant et haerent; nec enim multis opus est, sed efficacibus. [2] Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur. [p. 258] Idem facit ratio; non late patet, si aspicias: in opere crescit. Pauca sunt, quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, convalescunt et exurgunt. Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum; multum efficiunt. et angusta sunt. Tantum, ut dixi, idonea mens capiat 2 illa et in se trahat. Multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit. VALE.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.