previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit, cotidie illis ostentet. 1 Hi, quibus invidetur, non desinent transire; alii elidentur, alii cadent. Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat. Movet cerebrum non uno genere; alios in aliud irritat, hos in potentiam, illos in luxuriam. Hos inflat, illos mollit et totos resolvit.

[2] "At bene aliquis illam fert." Sic, quomodo vinum. Itaque non est quod tibi isti persuadeant cum esse felicem, qui a 2 multis obsidetur; sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant. " Nugatorium et inertem vocant." Scis quosdam perverse loqui et significare contraria. [3] Felicem vocabant; quid ergo ? Erat ? Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae. Vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem, quod in [p. 248] dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis; bene se dabit in vetustate ipsa 3 tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus. [4] Hoc est discendi tempus. " Quid ergo ? Aliquod est, quo non sit discendum ? " Minime. Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est elementarius senex; iuveni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.

[5] Denique nihil illi iam liberi est; spopondit. Minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere. Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore; ille quod debet, sola potest voluntate persolvi. [6] In mores fortuna ius non habet. Hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est, quomodocumque res cedunt. Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas [p. 250] eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.

[7] Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret; si avorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat. [8] Quid ergo huic meditandum est ? Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id comparari et acui, in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui. [9] Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.

Mors nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid, 4 cuius sit incommodum. [10] Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, [p. 252] ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi; desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit; veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.

[11] Sed postea diligentius docebo omnia, quae videntur perire, mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se remeantium; videbis nihil in hoc mundo extingui, sed vicibus descendere ac surgere. Aestas abît, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit, 5 referent illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus quicquid praeterit repetit; pars caeli levatur assidue, pars mergitur. [12] Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec 6 pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. VALE.

1 ostentet P; ostendet pb; ostendit L. Hense suggests ostendat.

2 qui a Pb; quia L; qui p (defended by Gertz).

3 ipsa MSS.; ista Jugis, perhaps rightly.

4 aliquid editors; aliquis MSS.

5 cecidit MSS.; Hense would read cecidit, sed.

6 Hense, following Madvig, would delete nec. not concern either the living or the dead; for to the living it has no existence, and the dead do not themselves exist." Lucretius uses this argument, concluding it with (iii. 830): Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: