Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Propera ad me, sed ad te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Quotiens experiri voles, an aliquid actum sit, observa, an eadem hodie velis, quae heri. Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus. Non vagatur, quod fixum atque fundatum est. Istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti provectoque. Quid ergo interest ? Hic commovetur quidem, non tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commovetur quidem. VALE. [p. 246]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.