previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Inquiro de te et ab omnibus sciscitor, qui ex ista regione veniunt, quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes; tecum sum. Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam visurus. Quaeris quid me maxime ex iis, quae de te [p. 230] audio, delectet ? Quod nihil audio, quod plerique ex his, quos interrogo, nesciunt quid agas.

[2] Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est ? Non timeo, ne mutent te, timeo, ne inpediant. Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium. Diducimus illam in particulas ac lancinamus.

[3] Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia. Fit hoc, premeris; accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior. [4] O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut 1 in summa tui satietate !

Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri ? Nemo sibi contigit. Optaverunt itaque [p. 232] tibi alia parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto, quorum illi copiam. Vota illorum multos conpilant, ut te locupletent. Quicquid ad te transferunt, alicui detrahendum est. [5] Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris 2 bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta. VALE.

1 ut added by Gertz.

2 veris Erasmus; verbis MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: