Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum sperare se nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu; si tamen esset, habere aliquantum in ipsa brevitate solacii. Nullum enim dolorem longum esse, qui magnus est. Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animi corporisque, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse. Non dubitare autem se, quin senilis anima in primis labris esset nec magna vi distraheretur a corpore. " Ignis, qui alentem 1 materiam occupavit, aqua et interdum ruina [p. 220] extinguendus est; ille, qui alimentis deficitur, sua sponte subsidit."
1 alentem Cornelissen; valentem MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.