previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quod ad duos amicos nostros pertinet, diversa via eundum est; alterius enim vitia emendanda, alterius frangenda sunt. Utar libertate tota. Non amo illum, nisi offendo. "Quid ergo?" inquis, "quadragenarium pupillum cogitas sub tutela tua continere ? Respice aetatem eius iam duram et intractabilem.

[2] Non potest reformari; tenera finguntur." An profecturus sim nescio. Malo successum mihi quam fidem deesse. Nec desperaveris etiam diutinos aegros posse sanari, si contra intemperantiam steteris, si multa invitos et facere coegeris et pati. Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo, quod adhuc peccare erubescit. Nutriendus est hic pudor, qui quamdiu in animo eius duraverit, aliquis erit bonae spei locus. Cum hoc veterano parcius agendum puto, ne in desperationem sui veniat. [3] Nec ullum tempus adgrediendi fuit melius quam hoc, dum interquiescit, dum emendato similis est. Aliis haec intermissio eius inposuit; mihi verba non dat. Exspecto cum magno faenore vitia reditura, quae nunc scio cessare, non deesse. Inpendam huic rei dies et utrum possit aliquid agi an non possit, experiar. [p. 184]

[4] Tu nobis te, ut facis, fortem praesta et sarcinas contrahe. Nihil ex his, quae habemus, necessarium est. Ad legem naturae revertamur; divitiae paratae sunt. Aut gratuitum est, quo egemus, aut vile; panem et aquam natura desiderat Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam. " [5] Sic fac," inquit, "omnia, tamquam spectet Epicurus." Prodest sine dubio custodem sibi inposuisse et habere, quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis iudices. Hoc quidem longe magnificentius est, sic vivere tamquam sub alicuius boni viri ac semper praesentis oculis, sed ego etiam hoc contentus sum, ut sic facias, quaecumque facies, tamquam spectet aliquis; omnia nobis mala solitudo persuadet. [6] Cum iam profeceris tantum, ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum; interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius 1 interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas. Cum hoc effeceris, et aliqua coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere, quod idem suadet Epicurus: " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba." [p. 186]

[7] Dissimilem te fieri multis oportet. Dum tibi tutum non est 2 ad te recedere, circumspice singulos; nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba"; si bonus vir, si quietus, si temperans. Alioquin in turbam tibi a te recedendum est; istic malo viro propius es. VALE.

1 aut talis, cuius Disselbeck and Buecheler; aut alicuius (aut cuius) MSS.

2 est Muretus; sit MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: