Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] Non revoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores [p. 172] mortis, qui sunt plurimi, colligo. Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur; omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint. Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendum 1 sit. Securus itaque inimici minas audi.
1 timendum p; anteferendum L; anteferendum timendum Pb; ante (a te Lipsius) verendum Gertz.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.