Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Dicentur tibi ista, si operae pretium habebit perseverantia, si nihil indignum bono viro faciendum patiendumve erit; alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa. Ne illud quidem, quod existimas facturum eum, faciet, ut ambitiosis rebus inplicitus semper aestus earum ferat. Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed [p. 154] sensim recedet in tutum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.