Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] " Quid fiet," inquis, " huic turbae familiarium sine 1 re familiari ?" Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies. Illa veros certosque amicos retinebit; discedet quisquis non te, sed aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet ? O quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum mentiatur!
1 sine Hense; sive MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.