previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ex iis quae mihi scribis, et ex iis quae audio, bonam spem de te concipio; non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. Aegri animi ista iactatio est. Primum argumentum conpositae mentis existimo posse consistere et secum morari. [2] Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est, qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt. [3] Non prodest cibus nec corpori accedit, qui statim sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio; non venit vulnus ad cicatricem, in quo medicamenta temptantur; non convalescit planta, quae saepe transfertur. Nihil tam utile est, ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo.

Itaque cum legere non possis, quantum habueris, satis est habere, quantum legas. " [4] Sed modo," inquis, " hunc librum evolvere volo, modo illum." Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi [p. 8] varia, sunt et diversa, inquinant, non aiunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi. Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum multa percurrens, unum excerpe, quod illo die concoquas. [5] Hoc ipse quoque facio; ex pluribus, quae legi, aliquid adprehendo Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nanctus sum; soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator. " [6] Honesta," inquit, "res est laeta paupertas." Illa vero non est paupertas, si laeta est. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno inminet, si non adquisita sed adquirenda computat ? Quis sit divitiarum modus, quaeris ? Primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. VALE.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: