previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende. Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide. "Moratur," inquis, "me res familiaris; sic illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui." [2] Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni nosse. Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, [p. 110] ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat. Mihi crede, advoca illam in consilium; suadebit tibi, ne ad calculos sedeas. [3] Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est ? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata 1 est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; si 2 navigandum est, non strepitat 3 portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas. [4] Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri. Parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.

Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur ? si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis. [5] Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: " Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo." Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. " Parare," inquis, " unde vivam [p. 112] volo." Simul et para et 4 disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat. [6] Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames. Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ? Quanto hic 5 maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor. Et quidem vel esurienti ad ista veniendum est. [7] Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem. Haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno. Dubitabit aliquis ferre paupertatem, ut animum furoribus liberet ?

Non est ergo prius adquirendum; licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire. [8] Ita est. Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles ? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum ? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare,—unde enim scis, an iam nimis habeas ?—sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam. " [9] At necessaria deerant." Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae [p. 114] autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: "Quid in longum ipse te differs? [10] Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit." Haec ad alios pertinent; tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes. Idem est 6 autem omni saeculo, quod sat est.

[11] Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthorum 7 non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic ? Ab Epicuro mutuum sumam: " Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio."

[12] Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum [p. 116] aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. VALE.

1 aqua conclamata Gertz and Buecheler; aliqua conclamata MSS.

2 ut (aut) si MSS.; ut dei. Hense.

3 strepitat Hense; strepit at p; strepunt LPb.

4 para et Madvig; parare MSS.; et te parare Haase.

5 hic Madvig; hoc MSS.

6 idem est Gertz; id est or idem MSS.

7 Parthorum Gertz; parthos MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: