previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata. Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est; plus operis est in eo, ut proposita custodias quam ut honesta proponas. Perseverandum est et adsiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est. [2] Itaque tibi apud me pluribus verbis aut adfirmatione iam 1 nil opus; [p. 104] intellego multum te profecisse. Quae scribis, unde veniant, scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque idem facias volo; non est, quod tibi cito et facile credas. Excute te et varie scrutare et observa; illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris. [3] Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum. Non in verbis, sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia. Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure. Innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod ab hac petendum est.

[4] Dicet aliquis: " Quid mihi prodest philosophia, si fatum est? Quid prodest, si deus rector est ? Quid prodest, si casus imperat ? Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta; sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem,aut consilio meo nihil fortuna permittit"

[5] Quicquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est: sive nos inexorabili lege fata [p. 106] constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet. Haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit, ut deum sequaris, feras casum. [6] Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur; illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat, quod est inpetus.

[7] Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit. Excute illam, et invenies. Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi ? Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: " Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives." [8] Exiguum natura desiderat, opinio inmensum. Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant. Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias. Accedant statuae et picturae [p. 108] et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit; maiora cupere ab his disces.

[9] Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error inmensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere. Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. VALE.

1 adfirmatione iam Madvig; adfirmatis nec tam (multum L) longis MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: