Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Detraxi tibi non pusillum negotii; una mercedula et unum Graecum ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: " Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur." "Quis hoc," inquis, " dicit ?" Idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam ? Babae et Isionis ? Non ita est; nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.