Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Multa secuntur incommoda huic deditos curae; primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit. Deinde copia ciborum subtilitas inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio 1 iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est.
1 ieiunio Madvig; in ieiuno pPb; in ieiunio L 1.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.