Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum. Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat; non sinistrum petit litus, sed id, a quo 1 propior Charybdis maria convolvit. At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens; nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
1 sed id, a quo Hense, Thomas; sed ita quo MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.