Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti: Quid est, quare isti me conplorent ? Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit ? Est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala ? Ipse te interroga: Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio ? "
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.