Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere ? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.