Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] " Dicitis," inquit, " omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali, sed tamquam rationali. Ea enim parte sibi carus est homo, qua homo est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni [p. 404] rationali potest, cum rationalis nondum sit ? " Unicuique aetati sua constitutio est, alia infanti, alia puero, alia seni; omnes ei constitutioni conciliantur in qua sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.