Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam [p. 390] nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit. Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.