Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt: " bonum est quod invitat animos, quod ad se vocat." Huic statim opponitur: quid, si invitat quidem, sed in perniciem ? Scis, quam multa mala blanda sint. verum et veri simile inter se differunt; ita quod bonum est, vero iungitur; non est enim bonum nisi verum est. At quod invitat ad se et adlicefacit, 1 veri simile est; subripit, sollicitat, adtrahit.
1 adlicefacit Gronovius; adlicer B; adicer A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.