Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: " Ita," 1 inquit, " quamprimum moriar." Homo demens, optas rem tuam. " Ita quamprimum moriar." Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est ? Nemo te tenet; evade, qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa, 2 quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. "
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.