Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Sed ipsum illud cadere non habet in se mali quidquam, si exitum spectes, ultra quem natura neminem deiecit. Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, et illud, unde felix eicitur, et illud, unde infelix emittitur; nos utraque extendimus et longa spe ac metu facimus. Sed si sapis, omnia humana condicione metire; simul et quod gaudes et quod times, contrahe. Est autem tanti nihil diu gaudere, ne quid diu timeas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.