Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20] Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari ? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem ? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi ? Magni ista crediderunt viri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.