Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27] Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, [p. 206] perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus est, 1 sive uxorem eius reminiscimur 2 moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Si vere reputes, 3 aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.