[24] itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet.
Terribiles visu formae letumque labosque;minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum. " Terribiles visu formae letumque labosque ": egregie vergilius noster non 1 re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse. 2 Quid, inquam, in" istis est tam formidabile quam fama vulgavit ?