previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire ? Incendium dico, ruinam, alia, quae 1 nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quae 2 nos observant, quae captant. Rariores sunt 3 casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere. Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius. [2] Ac 4 tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat [p. 188] fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.

Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus 5 est primus incursus; quos transiere, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; aut 6 fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.

[3] Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium. Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere. [4] Sic vivendo quid consequaris ? Non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinu 7 suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via. 8 Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter. [5] Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine invidia. VALE. [p. 190]

1 incendium ... alia quae Pincianus; incidentium ... aliqua BA.

2 illa de vita quae later MSS.; illa videvita illa quae BA.

3 rariores sunt Gruter: pari essunt BA.

4 ac Buecheler; ab BA.

5 perniciosus von Ian; perniciosius BA.

6 incitat: aut Buecheler; inicit, hae aut BA.

7 te sinu Erasmus; te nisu BA.

8 via Madvig; quia BA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: