Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam 1 plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," 2 non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.