Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. A duabus causis punire princeps solet, si aut
se vindicat aut alium. Prius de ea parte disseram,
quae ipsum contingit ; difficilius est enim moderari,
ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo.
[2]
Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut
verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat,
non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
hoc enim ad iustitiam, non ad clementiam pertinet ;
nunc illum hortamur, ut manifeste laesus animum
in potestate habeat et poenam, si tuto poterit, donet,
si minus, temperet longeque sit in suis quam in
alienis iniuriis exorabilior.
[3]
Nam quemadmodum
non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed
ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum,
qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui
intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe
impune laeso.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.