Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo :
In manibus terrae ; non hic te carmine longo
atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim ; boni
tamen consules, quidquid ibi superest, cum tibi superfuerit.
[2]
Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus
crescere et ea pars in finem reservari, quam quilibet
etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime
necessarium erat, in primum congessi; nunc, si quid
effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges,
nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae
Tegunt mores, prosequi cetera non in remedium
animi, sed in exercitationem ingenii inventa.
[3]
Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir
meo iudicio magnus, etiam si maximis comparetur,
solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae
[p. 456]
teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam
si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad
manum.
[4]
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit,
quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno
se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum
occasiones intentus expectat (neque enim refert,
quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est),
sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
[5]
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet,
quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla
iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum
separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter
natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis
distent, quorum inter ortus minimum interest : non
multum tibi nocebit transisse, quae nec licet scire
nec prodest. Involuta veritas in alto latet.
[6]
Nec de
malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei
difficilis inventio est, nisi cuius hic unus inventae
fructus est invenisse ; quidquid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto aut in proximo
posuit.
[7]
Si animus fortuita contempsit, si se supra
[p. 458]
metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed
didicit a se petere divitias ; si deorum hominumque
formidinem eiecit et scit non multum esse ab homine
timendum, a deo nihil; si contemptor omnium, quibus
torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi
liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum
finem ; si animum virtuti consecravit et, quacumque
vocat illa, planum putat ; si sociale animal et in
commune genitus mundum ut unam omnium domum
spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque
tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios :
subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit
consummavitque scientiam utilem ac necessariam.
Reliqua oblectamenta otii sunt ; licet enim iam in
tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.