Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Deinde non semper numero
numerus aequandus est, aliquando una res pro duabus valet ; itaque in locum rei succedit tam propensa
voluntas et cupida reddendi. Quod si animus sine
re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus
deos gratus est, in quos voluntas sola confertur.
1 " Dis," inquit, " nihil aliud praestare possumus."
Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil
aliud praestare possum, quid est, quare non eo adversus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos
confero ?
1 5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.