Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si
sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, cum
omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico
donari. Non enim milli sic cum amico communia
omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars
illius, sed quomodo patri matrique communes liberi
[p. 484]
sunt, quibus cum duo sunt, non singuli singulos
habent, sed singuli binos.
[2]
Primum omnium iam efficiam, ut, quisquis est iste,
qui me in societatem vocat, sciat se nihil mecum
habere commune. Quare? Quia hoc inter sapientes
solum consortium est, inter quos amicitia est ; ceteri
non magis amici sunt quam socii.
[3]
Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria
omnium equitum Romanorum sunt ; in illis tamen
meus fit proprius locus, quem occupavi; hoc si cui
cessi, quamvis illi communi re cesserim, tamen aliquid
dedisse videor. Quaedam quorundam sub certa condicione sunt.
[4]
Habeo in equestribus locum, non ut
vendam, non ut locem, non ut habitem, in hoc tantum,
ut spectem ; propterea non mentior, si dico habere
me in equestribus locum. Sed cum in theatrum veni,
si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia
sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum
quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.
[5]
Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet
amicus, commune est nobis, sed illius proprium est,
qui tenet ; uti iis illo nolente non possum. " Derides
me," inquis ; " si, quod amici est, meum est, liceat
mihi vendere." Non licet ; nam nec equestria, et
[p. 486]
tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt.
[6]
Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse,
quia vendere non potes, quia consumere, quia mutare
in deterius aut melius ; tuum enim est etiam, quod
sub lege certa tuum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.