Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Si animus fortuita contempsit, si se supra
[p. 458]
metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed
didicit a se petere divitias ; si deorum hominumque
formidinem eiecit et scit non multum esse ab homine
timendum, a deo nihil; si contemptor omnium, quibus
torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi
liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum
finem ; si animum virtuti consecravit et, quacumque
vocat illa, planum putat ; si sociale animal et in
commune genitus mundum ut unam omnium domum
spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque
tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios :
subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit
consummavitque scientiam utilem ac necessariam.
Reliqua oblectamenta otii sunt ; licet enim iam in
tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.