Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo
remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore
magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam
flagellis quartana discussa est et metus repentinus
animum in aliam curam avertendo suspectas horas
fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit,
salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt,
immo quia nolunt ; non tamen ideo illis beneficium
debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna
deflexit in melius.
[2]
An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem
meum, qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe testis,
dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit
fidem et reum velut factione circumventum misera-
bilem reddidit.
[3]
Quosdam ipsa, quae premebat,
potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant
causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi
beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia,
quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur,
et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed
animus.
[4]
Adversarius meus, dum contraria dicit et
iudicem superbia offendit et in unum testem temere
[p. 382]
rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero,
an pro me erraverit : contra me voluit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.