Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi
credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum
implere, cum ista interdum non magnus animus
faciat, sed magna fortuna ; nesciunt, quanto interim
maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam,
ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi
virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium
debere quam dare ; eo quidem operosius hoc quam
illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta,
quam dantur.
[2]
Itaque non est trepidandum, quam
[p. 452]
cito reponamus, nec procurrendum intempestive,
quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo
tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum
est illi apud me ; nec illius nomine nec meo timeo.
Bene illi cautum est ; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem. Egi illi
gratias, id est, rettuli.
[3]
Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo
putat. Praestet se in utrumque facilem. Si vult
recipere beneficium, referamus reddamusque laeti ;
si illud apud nos custodiri mavult, quid thensaurum
eius eruimus ? Quid custodiam recusamus ? Dignus
est cui, utrum volet, liceat. Opinionem quidem et
famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed
sequi debeat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.