Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem
primo quoque tempore liberandi se meminerimus
ingrati esse ; nemo enim libenter reddit, quod invitus
debet, et, quod apud se esse non vult, onus iudicat
esse, non munus.
[2]
Quanto melius ac iustius in
promptu habere merita amicorum et offerre, non
ingerere, nec obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat !
Dic : " Nihil moror, quominus tuum revertatur;
opto, hilaris accipias. Si necessitas alterutri nostrum
imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris
beneficium recipere aut ego alterum1 accipere, det
potius, qui solet. Ego paratus sum :
Nulla mora in Turno est;
ostendam hunc animum, cum primum tempus advenerit ; interim di testes sunt."
1 alterum added by Gertz.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.