previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care, ut parvo sibi con- [p. 444] starent, quae venditurus esset. [2] Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit ? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes ; omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam partem hominum damnabis ; cui enim non ex alieno incommodo lucrum ? [3] Miles bellum optat, si gloriam ; agricolam annonae caritas erigit ; eloquentiae pretium excitat litium numerus ; medicis gravis annus in quaestu est ; institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur : iacebit opera fabrilis. Unius votum deprensum est, omnium simile est. [4] An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ? Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit ; optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi libe- rentur. [5] Non est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est in uno, optent, quibus, quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum [p. 446] tam nota sunt vota quam impunita. Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus optaverit. Quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri pudet ! Quam pauca, quae facere coram teste possimus !

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: