Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Omnia ista,
quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci
[p. 368]
cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris
custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta
vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas
maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari,
quantum telorum in aversos fortuna comparet,
propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae,
collegii foederibus inter contendentes duos terrarum
orbis elisus est, non sunt vestra. In depositi causa
sunt iam iamque ad alium dominum spectantia ; aut
hostis illa aut hostilis animi successor invadet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.