Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. Non vides, quemadmodum teneram liberorum
infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam
cogant ? Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura
detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox
liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus ;
ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori,
moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.
[2]
Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si
remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accepimus, dum aut nescimus aut
nolumus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.