previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in lege aeterna voluntas est. Statuerunt, quae non mutarent ; itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non [p. 408] possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos paenitet. [2] Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet ; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic ire decretum est. [3] In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt rationemque hominis habuerunt; itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant. [4] Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ; et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam. [5] Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant. [p. 410] Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi potuerimus excidere. [6] Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii condicio sit ; vide, in quantum corporibus vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed in omnem partem sui misit ; vide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut noverint deos aut quaerant et mente in altum elata divina comitentur : scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. [7] Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur. Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui facere ! Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam re- cepturi ? [8] Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis! "Nolo! Sibi habeat! Quis illum rogat ? " et omnes alias impudentis animi voces his adstrue. Non ideo de te minus meretur is, [p. 412] cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit, cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: