Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. " Agedum," inquit, " si possunt, resistant."
Hoc dicis : " Omnia ista ingentibus intervallis diducta
et in custodiam universi disposita stationes suas
deserant ; subita confusione rerum sidera sideribus
incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina
labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot
saecula promissas vices in medio itinere destituat,
et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis
libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate
solvantur atque eant in unum omnia ; ignis cuncta
possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat." Est tanti, ut tu
coarguaris, ista concidere ? Prosunt tibi etiam invito
euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac
prior causa est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.