Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Infinitum erit, si latius exempla conquiram,
quibus appareat parvo magna constare. Quid ergo ?
Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo
[p. 396]
nec adversus illos mercede defungor ? Quia ex
medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non
arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari
voluntate.
[2]
Itaque medico, si nihil amplius quam
manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit
sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens,
nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum
videt, sed tamquam imperatorem.
[3]
Ne praeceptorem
quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et
peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et,
cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici,
sed excepi. Quid ergo est, quare istis multum debeamus ?
[4]
Non quia pluris est, quod vendiderunt,
quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est ; pro me, non pro fama artis extimuit ; non fuit contentus remedia monstrare : et admovit ; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit ; nullum
ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit ;
[5]
gemitus
meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui ; tantum aliis
vacavit, quantum mea valetudo permiserat : huic
ego non tamquam medico sed tamquam amico ob-
[p. 398]
ligatus sum.
[6]
Alter rursus docendo et laborem et
taedium tulit ; praeter illa, quae a praecipientibus
in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit,
hortando bonam indolem erexit et modo laudibus
fecit animum, modo admonitionibus discussit de-
sidiam ;
[7]
tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut
ita dicam, manu extraxit ; nec, quae sciebat, maligne
dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit,
si posset, universa transfundere : ingratus sum, nisi
illum inter gratissimas necessitudines diligo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.