Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam
diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium
quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur,
si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac
libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo
pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus
esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam
vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic
do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.
[p. 352]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.