Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Ingratus Cn. Pompeius, qui pro tribus consulatibus,
pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex
maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei
publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque
induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam,
si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset ; dum
extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias,
ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam
[p. 336]
dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo
redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset
nisi beneficio servitutis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.