Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Etiamnunc multum interest
inter dare et accipere ; quidni ? eum ex diverso ista
[p. 318]
verba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat,
nihil interest inter dare et accipere. Paulo ante
dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis :
frater sum, alterius, nemo est enim suus frater ;
par sum, sed alicui, quis enim par est sibi ? Quod
comparatur, sine altero non intellegitur ; quod iungitur, sine altero non est ; sic et, quod datur, sine
altero non est, et beneficium sine altero non est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.