previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium ? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id ma gnum videtur, impleverit, beneficium vocabis ; tot metalla deus1 defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia ; argenti, aeris, [p. 214] ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit : negas te accepisse beneficium ? [2] Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens : negas te ullum munus accepisse ? [3] Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum ? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem ? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor ? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis ? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ? [4] Nonne, si gratus es, dices : [p. 216] Deus nobis haec otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. [5] Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est. [6] Neque enim nostra ista, quae invenimus, dixeris, non magis, quam quod crescimus, quam quod ad constitutum temporum sua corpori officia respondent : nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatium, omnium artium semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.

1 deus added by Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: