Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Gratus est, quia expedit ? Ergo et quantum expedit ?
Non recipit sordidum virtus amatorem ; soluto ad
illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat:
" Volebam gratiam referre, sed timeo impensam,
timeo periculum, vereor offensam ; faciam potius,
quod expedit." Non potest eadem ratio et gratum
facere et ingratum ; ut diversa illorum opera, ita
diversa inter se proposita sunt. Ille ingratus est,
quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est,
quamvis non expediat, quia oportet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.