Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Nostri maiores,
maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repe-
[p. 136]
tierunt, beneficia magno animo dabant, magno
perdebant; excepta Macedonum gente non est in
ulla data adversus ingratum actio. Magnumque hoc
argumentum est dandam non fuisse, quia adversus
maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii,
parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi
diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur.
Neque absolvimus illud, sed eum difficilis esset incertae
rei aestimatio, tantum odio damnavimus et inter ea
reliquimus, quae ad iudices deos mittimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.